Paroles de Carmina burana (o fortuna)

Vincent Niclo

pochette album Carmina burana (o fortuna)
Voir sur Itunes

sonnerie téléphone portable pour Carmina burana (o fortuna)

O fortuna,
Velut luna
Statu variabilis,
Semper crescis
Aut descrescis;
Vita detestabilis
Nunc obdurat
Et tunc curat
Ludo mentis aciem,
Egestatem,
Potestatem
Dissolvit ut glaciem.

Sors immanis
Et inanis,
Rota tu volubilis,
Status malus,
Vana salus
Semper dissolubilis,

Obumbrata
Et velata
Michi quoque niteris,
Nunc per ludum
Dorsum nudum
Fero tui sceleris.

Sors salutis
Et virtutis
Michi nunc contraria,
Est affectus
Et defectus
Semper in angaria;
Hac in hora
Sine mora
Corde pulsum tangite,
Quod per sortem
Stermit fortem
Mecum omnes plangite!

Les autres musiques de Vincent Niclo